sábado, 13 de febrero de 2016

RECORDATORIO DE ORACIÓN DE LOS DÍAS TRECE DE CADA MES


Te recordamos que hoy, como cada mes, oraremos cinco minutos por las intenciones que se explican en el siguiente enlace: 

2 comentarios:

  1. Trisagio a la Santísima Trinidad en su solemnidad y para todos los domingos


    Trisagium


    Benedicta sit * sancta Creatrix et Gubernatrix omnium, sancta et individua Trinitas, nunc, semper, et per infinita saecula saeculorum.

    V. Domine, labia mea aperies.
    R. Et os meum annuntiabit laudem tuam.
    V. Deus in adiutorium meum intende.
    R. Domine, ad adiuvandum me festina.
    V. Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto.
    R. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.

    Alleluia seu Laus Tibi, Domine, Rex aeternae gloriae.



    ACTVS CONTRITIONIS

    Deus meus, ex toto corde: paenitet me, Trinitas Sanctissima; paenitet me, Trinitas amabilissima; paenitet me, Trinitas summe misericors, omnium meorum peccatorum, eaque detestor, quia peccando, non solum poenas a Te iuste statutas promeritus sum, sed praesertim quia offendi Te, summum bonum, ac dignum qui super omnia diligaris. Ideo firmiter propono, adiuvante gratia Tua, de cetero me non peccaturum peccandique occasiones proximas fugiturum. Libera nos, salva nos, vivifica nos, O Beata Trinitas! Amen.


    HYMNVS

    Jam sol recedit igneus:
    Tu, lux perennis, Unitas,
    Nostris, beata Trinitas,
    Infunde lumen cordibus.

    Te mane laudum carmine,
    Te deprecamur vespere,
    Digneris ut Te supplices
    Laudemus inter caélites.

    Patri simulque Filio,
    Tibique, Sancte Spíritus,
    Sicut fuit, sit jugiter
    Saeclum per omne gloria. Amen.

    ResponderEliminar
  2. DEPRECATIONES ET LAUDES

    V. OMNIPOTENTIA Patris, adiuva fragilitatem meam et e profundo miseriae eripe me. Amen.
    R. Sanctus Deus, Sanctus fortis, Sanctus immortalis, miserere nobis. Pater, Ave.
    Deinde novies:
    V. Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus exercituum. Pleni sunt caeli et terra maiestatis gloriae tuae. Gloria Patri, Gloria Filio, Gloria Spiritui Sancto.
    R. Tibi laus, Tibi gloria, Tibi gratiarum actio in saecula sempiterna, O Beata Trinitas!

    V. SAPIENTIA Filii, dirige cogitationes, verba et actiones meas omnes. Amen.
    R. Sanctus Deus, Sanctus fortis, Sanctus immortalis, miserere nobis. Pater, Ave.
    Deinde novies:
    V. Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus exercituum. Pleni sunt caeli et terra maiestatis gloriae tuae. Gloria Patri, Gloria Filio, Gloria Spiritui Sancto.
    R. Tibi laus, Tibi gloria, Tibi gratiarum actio in saecula sempiterna, O Beata Trinitas!

    V. AMOR Sancti, esto cunctarum animae meae operationum principium, quo iugiter sint divino beneplacito conformes. Amen.
    R. Sanctus Deus, Sanctus fortis, Sanctus immortalis, miserere nobis. Pater, Ave.
    Deinde novies:
    V. Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus exercituum. Pleni sunt caeli et terra maiestatis gloriae tuae. Gloria Patri, Gloria Filio, Gloria Spiritui Sancto.
    R. Tibi laus, Tibi gloria, Tibi gratiarum actio in saecula sempiterna, O Beata Trinitas!


    Pietate tua, quaesumus, Domine, nostrorum solve vincula peccatorum, et intercedente beata semperque Virgine Dei Genetrice Maria cum beato Ioseph ac beatis Apostolis tuis Petro et Paulo et omnibus Sanctis, nos famulos tuos et loca nostra in omni sanctitate custodi; omnes consanguinitate, affinitate ac familiaritate nobis coniunctos a vitiis purga, virtutibus illustra; pacem et salutem nobis tribue; hostes visibiles et invisibiles remove; carnalia desideria repelle: aerem salubrem indulge; amicis et inimicis nostris caritatem largire; Urbem tuam custodi; Pontificem nostrum Benedictum conserva; omnes Praelatos, Principes cunctumque populum christianum ab omni adversitate defende. Benedictio tua sit super nos semper, et omnibus fidelibus defunctis requiem aeternam concede. Amen.


    Te Deum * Patrem ingenitum, te Filium unigenitum, te Spiritum Sanctum Paraclitum, sanctam et individuam Trinitatem, toto corde et ore confitemur, laudamus, atque benedicimus: tibi gloria in saecula.

    V. Benedicamus Patrem et Filium cum Sancto Spiritu.
    R. Laudemus et superexaltemus eum in saecula.

    Oremus. Omnipotens sempiterne Deus, qui dedisti famulis tuis in confessione verae fidei, aeternae Trinitatis gloriam agnoscere, et in potentia maiestatis adorare Unitatem: quaesumus, ut eiusdem fidei firmitate ab omnibus semper muniamur adversis. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

    ResponderEliminar